DILUTIUS

DILUTIUS
DILUTIUS
Color, alias, blandus, Graece ὑδαρέςτερος, austero et meraco opponitur. Vide supra in voce Austerus, Metaphora desumpta a vino: unde etiam ebrioe et saturoe dictae lanae, quae multum potavêre. Mattius in Mimiambis,
Et tonsiles tapetes ebrii fuco.
Alius Poeta,
Vellcra, quae Tyrios epotavere cruores etc.
Est autem dilui, Graece κατακλύζεςθαι, unde Diluvies et Diluvium, κατακλυϚμὸς etc. Vide plura hanc in rem, apud Salmas. ubi supra p. 268. 345. etc. de Diluvio vero, in vocibus Deucalion, Noê, Ogyges, item Pyrrha: Huius enim potius, quam Deucalionis, nomine saepe apud Scriptores venit illud, quod in Thessalia, Crotopi tempore, eodem cum Phaetontis incendio, contigisse legitur. Unde post Pyrrham, apud Stat. Theb. l. XI. v. 469.
Quum bene post Pyrrham tellus pontusque vacabant?
i. e. post diluvium; Pyrrhae saecula, apud Claudian. Bello Gildon. Carm. XV. v. 43.
Remorumque sonos, et Pyrrhae saecula sensi.
C. Barth. ad Stat. loco cit. Addo saltem, quod M. Anton. Delrius ad Troades Senecae Aet. 4. v. 104. praeter generale Noachi diluvium, quod pulchre describit Alcimus l. 4. et Seneca Natur. Quaest. l. 3. c. 27. varia particularia commemorat. Primum in Aegypto, Promethei, et Herculis tempore, menstruum, apud Diod. l. 1. Secundum, in Attica, bimestre, Rege Attico Ogyge, de quo Pausan. Atticis et Diod. l. 6. Tertium, in Theslalia, aetate Deucalionis, quod integra hieme duravit, tcste Aristot. Meteor. Virgil. Georg. Ovid. Aliis. Quartum, Pharonium, in Aegypto, imperante Proteo, de quo Lucan. Civil. Bell. l. x. v. 509.
Tunc claustrum pelagi cepit Pharon. insula quondam
In medio stetit illa mari, sub tempore vatis
Proteos: at nunc est Pellaeis proxima muris.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • List of Hieracium species — The genus Hieracium is a very large genus of flowering plants in the sunflower family (Asteraceae).The database IPNI gives more than 12,100 named taxa, including subspecies and synonymscite web url =… …   Wikipedia

  • CALCULENSE — genus purpurae pelagiae, apud Plin. l. 9. c. 37. ubi pelagiam purpuram in varia genera dividit, pabulô et solô discreta: Lutense e putri limo et Algense nutritum algâ, vilissimum utrumque. Melius Taeniense, in taeniis maris collectum. Hoc quoque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORNEOLA vel CORNALINA — CORNEOLA, vel CORNALINA gemma sie Gallis dicta, doctissimis quibusdam Viris Veterum onyx videtur esse. At Onychem veram plurimas veriasque cum lacteis zonis habere venas, omnium in transitu colore inenarrabili, ait Plin. l. 37. c. 6. Corneola… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DISLOCENSE — apud Plin. l. 9. c. 37. ubi purpuram pelagiam in varia genera dividit, pabulo et solo discreta, Lutense Algense Teniense Dialuctense Et longe optimum purpuris Dialutense, i. e. vario soli genere pastum: Purpurae genus est, quod vagum fertur et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LOTIUM — tingendis olim conchyliis admisceri solitum ex Plin. discimus. Est autem conchylium coloris genus multo pallidius dilutisque purpurâ; unde purpuram a conchylio, h. e. purpuream vestem a conchyliata, Plin. idem discernit l. 9. c. 35. Conchylia et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TAENIA — fascia seu vinculum est. Caecilius apud Festum. Dum taeniam, qui vulnus vinciret, petit. Et quidem τὸ τῶ μαςῶν γυναικείων ζῶσμα, uberum muliebrium cinctus, Pollux, l. 7. c. 13. sed τὸ ὰφετον τῆς κόμης συνδέουσα, vitta quâ crines ligabantur,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • XANTHUS — I. XANTHUS Candaulis Lydi fil. Historicus Sardianus, qui eôdem tempore fuit, quô Sardes (non quidem a Cyro, sed ab Iombus et Atheniensibus, regnante Dariô, Herodot. l. 5. c. 100.) captae sunt; suidâ teste. Scripsit Lydiacorum libros 4. in quibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”